Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Hespèrion XXI & Jordi Savall - Audi pontus, audi tellus – Anonymous (Las Huelgas) | Текст песни

Pesni.guru - сайт для Гуру

Hymn: Audi tellus, audi magni maris limbus (Montpellier, B.M., lat. 6, fol. 1v):

Audi, tellus ;
audi magni maris limbus ;
Audi homo;
audi omne, quod vivit sub sole:
Veniet, prope est,
dies irae supremae,
dies invisa,
dies amara,
qua solum fugiet,
sol erubescet
luna mutabitur,
dies nigrescet,
sidera super terram cadent.

Heu, miseri,
Heu, miseri !
Quid, homo, ineptam
sequeris laetitiam?

Bene fundata
hactenus mansit terra;
Tunc vacillabit
velut maris unda.
Non erit civitas,
non castella, non turres
in quibus vana
nunc spes exsultat.
Siccabuntur flumina,
mare non erit,
chaos immane,
os denudabit,
Tartarus horrens hiabit.

Heu, miseri, ...

Dies illa
tam amara, tam tremenda,
Dies illa
dira nuntiabit signa :
Rugient maria
sicut leo in silva;
Littori nova
mandabunt proelia;
Commeatus navium
ibunt in interitum;
Non transmarinae
quaerentur merces;
Cis pontum
et citra lues.

Heu, miseri, ...

Erunt signa
in sole et luna et stellis;
Gentium
pressura in terris,
surget gens In gentem
et regnum contra regnum,
et terrae motus
magni per loca;
Pestilentiae et fames,
de caelo terrores,
bella et lites,
vix ulla fides;

Divident
dulces schismata fratres.
Heu, miseri, ...

Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 5
Видео
Нет видео
-